Atque ut legum multitudo saepe vitiis excusandis accommodatior est, quàm iisdem prohibendis, 10 adeo ut illorum populorum status sit optime constitutus, qui tantùm paucas [leg-es] habent, sed quae accuratissime observantur; sic pro immensa ista multitudine praeceptorum, quibus Logica referta est, sequentia quatuor mihi suffectura esse arbitratus sum, [si] modo firmiter & constanter statuerem, 15 ne semel quidem ab illis toto vitae meae tempore deflectere.